- TERMINALIA
- TERMINALIAfesta a Romanis Termino Deo nuncupata; quem Numa Pompiliusk, cum cum finitimis agri terminos constituisser, in finibus, tamquam horum praesidem, amicitiaeque ac pacis custodem, posuit, Plut. in Probl. 13. Horum vice Angli, ex vetustissima consuetudine parochiarum terminos lustrant: Hodie Processiones, et Rogationes appellantur. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol. Eorum quoque meminit Dionys. l. 2. ubi cum multa de Terminis Deis vera fecisset, tandem ita concludit: Nam Deos putant Terminos eisque Sacra saciunt, non hostias caedentes, quod nefas sit cruentari hos lapides, sed liba Cerealia, frugumque offerentes primitias. Celebrata sunt d. 22. Febr. magnâ rusticorum sollennitate, sed variatô pro saeculorum ratione cultu; quippe cum Numa nihil animatum ei immolari vellet Deo, uti dictum, postea tamen ea sacrifi cnadi ratio mutata est et Termino non minus ac reliquis Diis, ihostia caesa, Cicer. Philipp. 12. Alii: quae vel porca fuit, ut docet Ovid. l. 2. Fastor. v. 656.Nec queritur, lactens, cum sibi porca datur.Aut agnus, idem ibid. v. 655.Spargitur et caeso communis Terminus agno,Et Horat. l. Epod. Ode 2. v. 59.Vel agna festis caesa Terminalibus.Fiebat id sacrum sub dio, Servius, ad Aen. l. 9. v. 446. ingens enim et patulum in Termini templis omnibus fuisse foramen, notum. Obvius haud omnibus de Terminalibus locus est Livii, Dec. 5. l. 3. Hôc annô inter calatum est, tertiô die post Terminalia: Kalendae inter calares suerunt: quem diligenter et erudite discutit Marcellus Donatus Poncenus in Scholiis suis, e quibus totam intercalandi rationem ac methodum percipere non erit difficile. Vide Thom. Dempster. in Rosin. l. 4. c. 6. et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.